monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 11, 3
Primo indignum est, ut alicuius opera indigeret, et quidem mortui, quum dignius ab initio deum aliquem fecisset, qui mortui erat operam desideraturus. Sed nec operae locum video. Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum et factum secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omnis rationis gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse, quod perfecit omnia.